The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius
page 19 of 402 (04%)
page 19 of 402 (04%)
![]() | ![]() |
|
non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est
hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus. II. We will now begin a careful consideration of each several point, as far as they can be grasped and understood; for it has been wisely said,[12] in my opinion, that it is a scholar's duty to formulate his belief about anything according to its real nature. Speculative Science may be divided into three kinds[13]: Physics, Mathematics, and Theology. Physics deals with motion and is not abstract or separable (i.e. [Greek: anupexairetos]); for it is concerned with the forms of bodies together with their constituent matter, which forms |
|