The Letters of Cassiodorus - Being A Condensed Translation Of The Variae Epistolae Of - Magnus Aurelius Cassiodorus Senator by Senator Cassiodorus
page 124 of 851 (14%)
page 124 of 851 (14%)
![]() | ![]() |
|
|
Officiorum, quem scripsit ad Rufum Petronium Nicomachum
ex-Consule Ordinario Patricium et Magistrum Officiorum. Ordo generis Cassiodororum[98]: qui scriptores exstiterint ex eorum progenie vel ex civibus[99] eruditis. [Footnote 98: In the original, 'Casiodoru.'] [Footnote 99: In the original, 'ex quibus.'] 'Symmachus Patricius et Consul Ordinarius, vir philosophus, qui antiqui Catonis fuit novellus imitator, sed virtutes veterum sanctissima religione transcendit. Dixit sententiam pro allecticiis in Senatu, parentesque suos imitatus historiam quoque Romanam septem libris edidit. 'Boethius dignitatibus summis excelluit. Utraque lingua peritissimus orator fuit. Qui regem Theodorichum in Senatu pro Consulatu filiorum luculenta oratione laudavit. Scripsit librum de Sancta Trinitate et capita quaedam dogmatica et librum contra Nestorium. Condidit et carmen bucolicum. Sed in opere artis logicae, id est dialecticae, transferendo ac mathematicis disciplinis talis fuit ut antiquos auctores aut aequiperaret aut vinceret. 'Cassiodorus Senator, vir eruditissimus et multis dignitatibus pollens. Juvenis adeo, dum patris Cassiodori Patricii et Praefecti Praetorii Consiliarius fieret et laudes Theodorichi regis Gothorum facundissime recitasset, ab eo Quaestor est factus. Patricius et Consul Ordinarius, postmodum dehinc Magister Officiorum [et praefuisset |
|


