The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 16 of 420 (03%)
page 16 of 420 (03%)
![]() | ![]() |
|
Cathay per septentrionalem plagam, vsque ad fines Christianitatis Prussiae,
et Russiae. Ergò prouincia Cathay descendens in sui oriente à regno Tharsis iungitur ab occidente regno Turquescen, in quo et sunt plurimae ciuitates, quarum formosior dicitur Octopar. Ipsum autem Turquescen regnum iungitur ad occidentem sui regno, seu Imperio. Persiae, et ad septentrionem regno Corasinae, quod spaciosum este valde, habens versus orientem sui vltra centum diaetas deserti: hoc regnum est multis bonis abundans, et appellatur eius melior ciuitas etiam Corasine. Isti quoque regno iungitur in occidente versus partes nostras regnum Commanorum, quod et similiter longum est, et latum, sed in paucis sui locis inhabitatum: Nam in quibusdam est frigus nimium, in alijs nimius calor, et in nonnullis nimia muscarum multitudo. De istis Commanis venit olim fugata quædam pluralitas populi vsque in terram Ægypti quae ibidem succreta nunc ita inualuit, vt suppressis indigenis videatur regnare: Nam et de seipsis constituerunt hunc, qui modo est Soldanus, Melech Mandibron. Per Commanorum regnum decurrit Grandis fluuius Echil, qui omni hyemali tempore in magna spissitudine gelatur; in superiori quoque parte huius regni inter duo freta Caspiæ, et Oceani, mons sublimis est valde Chocas. Nota quod à nostris partibus non possit vsque in Indiam superiorem duci magnus exercitus per terras, nisi per tres tantummodo transitus, quorum iste est vnus, qui tamen non valet transiri nisi tempore glaciei, et hic appellatus est Lodekonc. Alter per Turquescen, et per Persiam, tamen ibi sunt deserta plurium dietarum, in quibus nisi esset exercitus bene prouisus, posset perire. |
|