Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 17 of 420 (04%)
Tertius ad primos fines regni Commanorum, transfretando tamen mare vsque in
regnum Abchaz: principalis ciuitas Commanorum dicitur Sarach.

Ab hoc regno versus partes nostras inuenitur regio Laiton quae est vltima
paganismi, iungitur iste finis terræ Christianitatitis regno Prussiæ, et
Russiæ.

Post potestatem Imperij Tartariæ descendendo à prouincia Cathay in
Australem plagam venitur versus Persiam, Syriam, et Greciam. Versus terram
Christianorum possum aliqualiter in summa (quantum conuenit huic scripto)
connotare. Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno Turquescen ad
occidentem, et illud quòque iungi regno seu Imperio Persiæ. Ad quod
sciendum, quamuis rex Persiæ habet etiam ab olim nomen Imperatoris; quia
(cum tenet aliquas terras sui Imperij ab Imperatore Tartarorum) necesse est
vt in tanto subiectus sit illi.

Sunt autem in Persia duæ regiones: vna altæ Persiæ, quæ à regno Turquescen
descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson. In ista habentur
renominatæ ciuitates, quarum meliores duæ dicuntur Bocura et Seonargant,
quam aliqui appellant Samarkand. Et altera Regio bassæ Persiæ, descendens à
flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Mediæ et terræ minoris
Armeniæ, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terræ minoris Indiæ.

In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon,
Sarmasaule. In terra autem maioris Armeniæ quondam habebantur quatuor regna
quæ nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habétque famam terræ nobilis,
et ad occidentem sui iungitur Regno Turciæ.

Hec Armenia multas valdè bonas continet ciuitates, quarum famosior est
Taurisa. Regnum Mediæ quod subest Regi Persarum quamuis non latum est,
DigitalOcean Referral Badge