The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 21 of 420 (05%)
page 21 of 420 (05%)
![]() | ![]() |
|
taurorum, venantes in terris, et piscantes in aquis quod comedunt, et super
omnia carnes hominum, quos capere possunt. [Sidenote: Gryphones, de quibus Paulus Venetæ] Nec non et gryphi illic apparent pro media posteriori parte in forma leonis, pro anteriori in forma aquilæ. Sed sciatis, corpus magni gryphi maius esse octo leonibus de partibus istis. Nam postquam equum, bouem vel hominem, etiam asinum occiderit, leuat et asportat pleno volatu: tanquam cornua bouis aut vaccae sunt illi vngulæ, de quibus etiam fieri solent ciphi ad bibendum, qui plurimùm reputantur preciosi. Fiunt quóque de pennis alarum eius arcus rigidi, et fortes ad iaciendum missilia et sagittas. Ad istius regni Baccariae extremitates in Orientum finitur terra potestatis Grand Can: Et iungitur ei terra potestatis magni Imperatoris Indiæ, qui semper vocatur Præsbyter Ioannes. Notandum, quoties per prouincias totius Imperij Grand Can, quicquam accidit, quod Imperatorem non oportet latere, confestim mittuntur per reges aut barones nuncij in dromedarijs aut equis, qui celerrimè festinant ad certa hospitia, ad hoc ipsum, velut ábsque numero per imperium instituta: Isque nuncius hospitio appropinquans, et cornu resonans, dum auditor paratur minicius alter, qui de manu suscipiens literas, per recentem dromedarium festinat ad aliud hospitium, et sic in breui tempore perferuntur rumores ad curia aures. [Sidenote: Cursores, Chidibo Tartaricè dicti.] Similique modo nuncij pedites permutantur de hospitio in hospitium, vt citiùs percipiatur negocium huius nuncij: appellantur sua lingua Chidibo. [Sidenote: Charita Mandeuilli.] Ergò per præmissa satis elucet magnam esse nobilitatem, potestatem, reuerentiam, et dominationem Imperatoris Tartariæ Grand Can de Cathay, et quòd nullus ab ista parte Imperator nec Persiæ, nec Babylonia, nec Greciæ, sed nec Romæ est illi comparandus. Vndè et multum miserandum est, quia ipse cùm toto Imperio nec est fide Catholica illustratus, nec salutari lauachro regeneratus: et hoc oremus vt in breui eueniat, per Iesum Christum Dominum nostrum. |
|