Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 20 of 420 (04%)
de spacio distantiæ, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam
per terras, quàm per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque
duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire.

Hijs itaque visis describam saltem aliquas à prouincia Cathay in orientem
terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio orientalior Cathay.
Angli nostri hanc bestiolam nuper viderunt in Persia.] Illic habetur regio
Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa: crescunt namque in ea fructus
ad quantitatem magnorum Cawardorum, in quibus inuenitur vna bestiola, in
carne et sanguine ad formam agnelli absque lana, et manducatur totus
fructus cum bestiola. Sunt et alij plures diuersi fructus, quorum penes nos
non est respectus nec vsus. Nam et sunt ibi nonnullæ speciales vites
ferentes botros incredibiliter magnos, quorum vnum vix virilis vir valet in
hasta portare.

Et deinde in meridiem per aliquas diætas, potest perueniri ad primas Caspiæ
alpes, quæ descendendo descendunt vsque ad Amazoniam, insulam mulierum, de
qua tractatum est. Inter has Alpes retinetur maxima multitudo Iudæorum
decem tribum Israel, per Dei voluntatem ita inclusa, vt in copiosa
numerositate non possint à nostra parte exire, quamuis aliqui pauci
nonnunquam sunt visi transisse. Haberent autem competentem exitum circa
insulam Amazoniæ, sed illum diligenter regina obseruat.

[Sidenote: Bacchariæ Regnum vel Boghariæ.] Porrò de regione Cadilla in
orientem venitur ad regnum Backariae, in qua mali et multum crudeles
habitant homines, nec est securum itinerare per illam, quòd ad modicam
occasionem (si Deus non conseruaret) occiderent viatorem et manducarent.
[Sidenote: Arbor Lanifera.] Illic sunt arbores ferentes lanam velut ouium,
ex qua texunt pannos ad vestimenta. Hypocentauri sunt ibi pro media
superiori parte in forma humana, et pro inferiori figura equorum, seu
DigitalOcean Referral Badge