The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius
page 23 of 402 (05%)
page 23 of 402 (05%)
![]() | ![]() |
|
numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit
numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam "gladius unus mucro unus ensis unus." Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus "ensis mucro gladius," repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam "sol sol sol," non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim. Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur "deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus," uelut "ensis atque mucro unus gladius," uelut "sol sol sol unus sol." Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur "pater ac filius et spiritus sanctus" quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: "Ipse est pater qui filius?" "Minime," inquiunt. Rursus: "Idem alter qui alter?" Negatur. Non |
|