The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius
page 27 of 402 (06%)
page 27 of 402 (06%)
![]() | ![]() |
|
faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque
copulate hoc modo: nam cum dicimus "substantia" (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus "iustus," quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus "homo iustus uel deus iustus," ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. "Magnus" etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. "Quando" uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur "semper est," unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos |
|