The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius
page 28 of 402 (06%)
page 28 of 402 (06%)
![]() | ![]() |
|
dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam "semper"
praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum "nunc" quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero "nunc" permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias "semper," facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit" de homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel "nunc est" uel "semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus--si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest--sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum. Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem[19] ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui |
|