The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 71 of 274 (25%)
page 71 of 274 (25%)
![]() | ![]() |
|
Septemtrione suo mari, id est, Agyptio, ab Ortu Arabia Petraa et dicto
sinu; a Meridie Athiopia, ab Occasu Cyrenaica. Longa est a Pelusiaco Nili ostio ad Catabathmum opidum milliar. CL. Lata a Nili ostiis, ad opidum Metacompsum Nilo adpositum, nunc _Conzo_, mill. c. Divisa fuit generatim in Superiorem, qua in Meridiem vergit, et Inferiorem, qua mari interno alluitur. Superiorem rursus Nilus dividebat in Libycam, qua Occidentem, et Arabicam, qua Orientem spectat. Hinc populi Arabagyptii, illinc Libyagyptii, dicti. Inferioris pars est Marcotis, sive Marmarica, vltima versus Occidentem Cyrenaica contermina. Speciatim vero universa Agyptus in complures prafecturas descripta erat, quas Graco vocabulo Nomos vocarunt. _De urbibus Agypti_. Agyptus super ceteram antiquitatis gloriam, viginti millia urbium sibi Amase regnante habitata quondam pratulit; postea quoque sub Romano imperio multis, etiamsi ignobilibus, frequens. Clarissima omnium fuit Alexandria, caput Agypti totiusque Africa, post deletam Carthaginem prima; ab Alexandro Magno condita; postea in tantam aucta multitudinem atque frequentiam, uti uni tantum Roma cederet. Secunda ab hac Diospolis, sive Thebae cognomine Agyptia; quas centum portas habuisse ferunt; sive, at alii ajunt, centum aulas, totidem olim Principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, ducenos armatos milites effundere. Deinde Memphis, regia quondam: juxta quam pyramides, regum sepulchra. Turres sunt fastigiata, ultra celsitudinem omnnem, qua fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressa, nullas habent umbras, regum pecunia otiosa ac stulta ostentatio. Reliqua urbes sunt, Syene, Sais, Bubastis, Elephantis, Tentyris, Arsinoe et Abydus, Memnonis olim regia; |
|