The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 72 of 274 (26%)
page 72 of 274 (26%)
![]() | ![]() |
|
postea Osiris fano inclyta: et Arabia contermina, claritatis magna
Heliopolis, id est, Solis urbs. In Marmarica vicus fuit Apis, nobilis religione Agypti locus. Fuit et Labyrinthus nullo addito ligno exadificatus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus et tectus, unum in se descensum habens, intus pene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus. CAP. III. _De incolis Agypti ac Nilo flumine; item de Libya exteriore_. Ipsi Agyptii, hominum vetustissimos se pradicantes, cum Scythis de gentis antiquitate olim contenderunt. Antiquissimos esse post Syros, vel ipsa sacra Scriptura attestatur. Disciplinarum complurium inventores rerumque divinarum ac siderum peritissimi dicti sunt, quare ad eos Dadalus, Melampus, Pythagoras, Homerus et alii complures eruditionis causa profecti. Sub regibus esse jam inde ab initio rerum consueverunt, modo suis, modo Athiopibus; dein Persis ac Macedonibus; moxque iterum suis, donec Romani, Augusto debellante, in provinciam redegerunt Agyptum. Post hoc Saraceni eam occuparunt: quibus successit Sultanorum inclytum nomen, ex Circassis Tartarorum gente ortum. Postremi Turca ann. M DXVI invaserunt, qui etiam nunc tenent. _Nilus_. Sed de Nilo hoc loco pauca quadam retulisse haud abs re fuerit. Terra ipsa Agyptus expers imbrium mire tamen fertilis, et hominum aliorumque perfoecunda generatrix. Nilus id efficit, amnium in internum mare |
|