The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 84 of 274 (30%)
page 84 of 274 (30%)
![]() | ![]() |
|
Abissinorum imperium hinc inde complectitur.
Regiones, in quas dividitur, sunt _Congi, Monomotapa, Zangibar_, et _Ajan_. Pleraque maritimorum a Portugalensibus tenentur firmissimis munimentis ac praesidiis. _Congi Regnum._ _Congi_ regnum (quod alliis _Manicongo_) Oceano Athiopico perfusum, nomen habet a capite suo urbe _Congi_. Incolae sunt Christiani. Terra ipsa fluminum aquis maxime rigua. Dividitur in provincias sex; quas illi _Mani_, id est, Praefecturas, vocant. Sunt autem _Bamba, Songo, Sundi, Pango, Batta_ et _Pemba_. Regia est, civitas S. Salvatoris, quae ante _Banza_. _Monomotapa Regnum._ _Monomotapa_ vocabulum significat Imperatorem; unde ipsi terrae, cui hic imperat, nomen inditum. Solum est fertile atque amoenum; amnes aurum, silvae elephantos magna copia producunt: Clauditur regnum ab Ortu, Meridie et Occasu Oceano; a Septemtrione regno _Congi_, Abissinorum imperio et regione _Zangibar_. Longitudo ejus est inter duo maria Rubrum Athiopicumque juxta Lunae montes milliar. German, CCCC. Latitudo inter Nili fontes et promontorium Bona Spei mill. CCC. Caput regni ac sedes regum est _Monomotapa_, ad flumen S. Spiritus. Hinc versus Septemtrionem mill. circiter L. distat nobile aedificium, amplum atque antiquum, quadra forma ex ingentibus saxis constructum. _Zangibar et Ajan_. |
|