Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 83 of 274 (30%)
quondam in Asiae, ut relatum est, regno _Tenduc_ regnaverit. Abasenos
populos recenset Stephanus in Arabia; unde verisimile est, eos in Africam
trajecto sinu Arabico commigrasse. Aut sane in ipsa Africa fuerunt ad
sinistrum Arabici sinus latus, ubi Arabiam Troglodyticam supra memoravimus.
Haec quidpe nunc sub Abissinorum imperio est. Alii tamen ab Arabico
vocabulo _Elhabaschi_ (sic enim Mauri Principem Abissinorum adpellant)
vulgo factum opinantur Abassi, ac deinde Abasseni; quod denique
commutatione vocalium in Abissinorum nomen evasit.

Clauditur regnum ab Ortu Arabico sinu et regionibus _Ajana_ ac _Zangebara_;
a Meridie _Monomotapa_; ab Occasu _Congo_ et _Medar_ regnis; a Septemtrione
_Nubia_ et Agypto. Longum est ab Agypto ad _Monomotapa_ usque mill. DLXXX.
Latum inter fauces Arabici sinus et Nigrum fluvium mill. CCCCL.

Dividitur in compluria regna sive provincias: quarum nomina sunt, _Dasila,
Barnagasso, Dangali, Dobas, Trigemahon, Ambiancantiva, Vangue, Bagamidri,
Beleguanze, Angote, Balli, Fatigar, Olabi, Baru, Gemen, Fungi, Tirut,
Esabela, Malemba_. Vrbes in universo imperio paucae sunt: vicis plurimum
habitatur, domibus ex creta et stramine constructis. Rex ipse (qui albo
esse colore fertur) sub tentoriis degit, quorum sex millia eum sequuntur.
_Amara_ arx est munitissima, in monte _Amara_ condita; in qua regis filii
sub validissimo prasidio educantur, donec patre defuncto heres producatur.


CAP. X.

_Athiopia Exterior sive Inferior; item Insula Africa adjacentes._

Reliquum Africa Athiopia perhibetur exterior sive inferior; ab Oriente,
Meridie et Occidente Oceano perfusa; a Septemtrione quasi duobus brachiis
DigitalOcean Referral Badge