Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 18 of 185 (09%)
page 18 of 185 (09%)
![]() | ![]() |
|
exploratores cognovit. Ipse tamen pugnare noluit, nam magno timore
adfectus erat; Thebani igitur Herculem imperatorem creaverunt. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et copias coegit; tum proximo die cum magno exercitu profectus est. Locum idoneum delegit et aciem instruxit. Tum Thebani e superiore loco impetum in hostis fecerunt. Illi autem impetum sustinere non potuerunt; itaque acies hostium pulsa est atque in fugam conversa. 18. _MADNESS AND MURDER_ Post hoc proelium Hercules copias suas ad urbem reduxit. Omnes Thebani propter victoriam maxime gaudebant; Creon autem magnis honoribus Herculem decoravit, atque filiam suam ei in matrimonium dedit. Hercules cum uxore sua beatam vitam agebat; sed post paucos annos subito in furorem incidit, atque liberos suos ipse sua manu occidit. Post breve tempus ad sanitatem reductus est, et propter hoc facinus magno dolore adfectus est; mox ex urbe effugit et in silvas se recepit. Nolebant enim cives sermonem cum eo habere. 19. _HERCULES CONSULTS THE ORACLE_ Hercules tantum scelus expiare magnopere cupiebat. Constituit igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plurimis donis ornatum. Hoc in templo sedebat femina quaedam, nomine Pythia et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, huc venit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit. 20. _THE ORACLE'S REPLY_ |
|