Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 19 of 185 (10%)

Ubi Hercules finem fecit, Pythia primo tacebat; tandem tamen iussit eum
ad urbem Tiryntha ire, et Eurysthei regis omnia imperata facere. Hercules
ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo regi se in
servitutem tradidit. Duodecim annos crudelissimo Eurystheo serviebat, et
duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit; hoc enim uno modo
tantum scelus expiari potuit. De his laboribus plurima a poetis scripta
sunt. Multa tamen quae poetae narrant vix credibilia sunt.

21. _FIRST LABOR: THE NEMEAN LION_

Primum ab Eurystheo iussus est Hercules leonem occidere qui illo tempore
vallem Nemeaeam reddebat infestam. In silvas igitur in quibus leo
habitabat statim se contulit. Mox feram vidit, et arcum, quem secum
attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae densissima erat, traicere
non potuit. Tum clava magna quam semper gerebat leonem percussit, frustra
tamen; neque enim hoc modo eum occidere potuit. Tum demum collum monstri
bracchiis suis complexus est et faucis eius omnibus viribus compressit.
Hoc modo leo brevi tempore exanimatus est; nulla enim respirandi facultas
ei dabatur. Tum Hercules cadaver ad oppidum in umeris rettulit; et
pellem, quam detraxerat, postea pro veste gerebat. Omnes autem qui eam
regionem incolebant, ubi famam de morte leonis acceperunt, vehementer
gaudebant et Herculem magno honore habebant.

22. _SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA_

Paulo post iussus est ab Eurystheo Hydram necare. Hoc autem monstrum erat
cui novem erant capita. Hercules igitur cum amico Iolao profectus est ad
paludem Lernaeam, in qua Hydra habitabat. Mox monstrum invenit, et
quamquam res erat magni periculi, collum eius sinistra prehendit. Tum
DigitalOcean Referral Badge