Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 20 of 185 (10%)
page 20 of 185 (10%)
![]() | ![]() |
|
dextra capita novem abscidere coepit; quotiens tamen hoc fecerat, nova
capita exoriebantur. Diu frustra laborabat; tandem hoc conatu destitit. Deinde arbores succidere et ignem accendere constituit. Hoc celeriter fecit, et postquam ligna ignem comprehenderunt, face ardente colla adussit, unde capita exoriebantur. Nec tamen sine magno labore haec fecit; venit enim auxilio Hydrae cancer ingens, qui, dum Hercules capita abscidit, crura eius mordebat. Postquam monstrum tali modo interfecit, sagittas suas sanguine eius imbuit, itaque mortiferas reddidit. 23. _THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG_ Postquam Eurystheo caedes Hydrae nuntiata est, magnus timor animum eius occupavit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad se referre; noluit enim virum tantae audaciae in urbe retinere. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse traduntur, incredibili fuit celeritate. Hercules igitur primo vestigiis eum in silva persequebatur; deinde ubi cervum ipsum vidit, omnibus viribus currere coepit. Usque ad vesperum currebat, neque nocturnum tempus sibi ad quietem relinquebat, frustra tamen; nullo enim modo cervum consequi poterat. Tandem postquam totum annum cucurrerat (ita traditur), cervum cursu exanimatum cepit, et vivum ad Eurystheum rettulit. 24. _FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR_ Tum vero iussus est Hercules aprum quendam capere qui illo tempore agros Erymanthios vastabat et incolas huius regionis magnopere terrebat. Hercules rem suscepit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum progressus est, apro occurrit. Ille autem simul atque Herculem vidit, statim refugit; et timore perterritus in altam fossam se proiecit. Hercules igitur laqueum quem attulerat iniecit, et summa cum difficultate |
|