The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 - Asia, Part I by Richard Hakluyt
page 12 of 335 (03%)
page 12 of 335 (03%)
![]() | ![]() |
|
traditus eram. Cumque in Aristotele arripiendo supra multo coaetaneos meos
profecissem, etiam Rhetoricam Tullij primam et secundam talo tenus induebam. Factus ergo adolescentior, fastidiens parentum meorum exiguitatem, paternos lares relinquere, et palatia regum aut principum affectans, mollibus vestiri, pomposisque lacinijs amiciri indies ardentius appetebam. [Sidenote: A.D. 1051] Et ecce, inclytus nunc rex noster Angliae, tunc adhunc comes Normanniae Wilhelmus ad colloquium tunc regis Angliae Edwardi cognati sui, cum grandi ministrantium comitatu Londonias aduentabat, Quibus citius insertus, ingerens me vbique ad omnia emergentia negotia peragenda, cum prospere plurima perfecissem, in breui agnitus Ilustrissimo comiti et astrictissime adamatus, cum ipso Normanniam enauigabam. Factus ibidem scriba eius, pro libito totam comitis curiam, ad nonnullorum inuidiam regebam; quosque volui humiliabam, et quos volui exaltabam. Cumque iuuenili calore impulsus in tam celso statu supra meos natales consistere taederem, quin semper ad altiora conscendere, instabili animo, ac nimium prurienti affectu, ad erubescentiam ambitiosus auidissime desiderarem: [Sidenote: A.D. 1064. According to Florentius Wegorniensis.] nuntiatur per vniuersam Normanniam plurimos archiepiscopos imperij cum nonnullis alijs terrae principibus velle pro merito animarum suanim more peregrinoram cum debita deuotione Hierosolymam proficisci. De familia ergo comitis domini nostri plurimi tam milites quam clerici, quorum primus et praecipuus ego eram, cum licentia, et domini nostri comitis beneuolentia, in dictum iter nos omnes accinximus: et Alemanniam petentes, equites triginta numero et amplius domino Maguntino coniuncti sumus. Parati namque omnes ad viam, et cum dominis episcopis connumerati septem milia, pertranseuntes prospere multa terrarum spatia, tandem Constantinopolim peruenimus. Vbi Alexium Imperatorem eius adorantes Agiosophiam vidimus, et infinita sanctuaria osculati sumus. Diuertentes inde per Lyciam in manus Arabicorum latrorium incidimus; euis ceratique de infinitis pecunijs, cum mortibus multorum, et maxima vitae nostrae periculo vix euadentes, tandem |
|