Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 18 of 420 (04%)
tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chaldeæ coniunctum. In Media
meliores duæ ciuitates sunt, Seras, et Keremen.

[Sidenote: Georgia. Abchas, aliàs Alchaz.] Hinc ad occidentem sui, iuncta
est regio Georgiæ, quæ modo constat diuisa in duo regna: Nam pars superior,
quæ iungitur Mediæ, reseruauit sibi nomen Georgiæ, sed inferior pars
dicitur regnum Abchaz. Ambo hæc regna, et regis eorum, sunt de fide
Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in hebdomada
communicent sacramentis, iuxta ritum Græcorum confectis. Et quidem regnum
Georgiæ subiacet imperio Grand Can: sed Abchaz nunquam ab ipso Imperatore
Tartariæ, neque Persarum, neque Medorum domino subdi potuit, eo quòd
munitum est aquis et rupibus et alijs prouisionibus contra impugnationes
hostiles.

[Sidenote: In parte regni Georgiæ sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum Abchaz
habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij locus dictus
Hamson, et continens in circuitu spacium viæ quatuor diætarum: videter
semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic intrare profundè,
quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti. Attamen fatentur
vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam clamores hominum, hinnitus,
mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et bestiarum, sed et cantus gallorum,
vt per hæc et alia signa constet ibi habitare gentes: nam et fluuius
decurrens monstrat signa sæpè certissima in suo exitu: ignoratur tamen si
tenebræ per totum territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in
circuitu per aliquod spacium, et intrinsecus plus luminosum.

Dicuntur autem tenebræ istæ olim per diuinum miraculum aduenisse. Saboere
enim Imperatore Persarum, circa annum Gratiæ ducentessimum quinquagessimum
in persecutione Christianorum tendente cum pleno exercitu per hunc locum,
et Christianis tyrannidem eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ità
DigitalOcean Referral Badge