The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 19 of 420 (04%)
page 19 of 420 (04%)
![]() | ![]() |
|
arctari, vt se effugere desperarent, quapropter statim ad orationis
refugium omnes se sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic literam vaticinij Isaiæ: quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem. Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciæ, quod in longo et lato valdè extensum multas continet prouincias scilicet Iconiæ, Cappadociæ, Sauræ, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniæ, subsunt Imperatori Babyloniæ Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates magnæ, ac multæ nimis. Consequentèr huic regno Turciæ ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greciæ superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syriæ: cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est suprà. Sunt et aliæ terre, et Insulæ, et patriæ latæ, et spatiosæ, continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est consilij. Ad supradictam Chaldæam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad Austrum eius Æthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergò duntaxat districtu Imperij Persiæ, et potestate Soldani, omnes sæpè pertractatæ terræ, regiones, regna et Insulæ descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum à prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartariæ Grand Can. [Sidenote: Distantia à Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum |
|