Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 76 of 274 (27%)

Fluviorum celeberrimus est Rubricatus. Vrbes quam plurima, nobilesque; sed
Cirtha eminens; Sittianorum, postquam Romani tenuere, colonia dicta:
quondam Iuba et Syphacis domus, cum foret opulentissima. Dein sequuntur
Cullu, Ruscicade, Bulla regia, Tacatua, Hippo regius, Sicca, Tabracha: Hanc
quoque regionem debellatam in provincia formam redegerunt Romani.

_Mauritania_.

Vltima ad Occasum est Mauritania; in qua praecipua gens Maurorum, unde
nomen regioni. Hos Graeci Maurusios dixerunt. Terminantur a Meridie Atlante
minori, quo submoventur a Gaetulis: qui et ipsi postea oppressis et
exstinctis Maurusiis Mauritaniae majorem partem occuparunt: ab Occasu est
Oceanus Atlanticus, a Septemtrione fretum Herculis et mare internum; Ab
Ortu primo Mulucham habuit flumen, quod Mauros a Numidis discernebat; at
quum ea Numidiae pars, quae est inter Ampsagam et Mulucham, Mauritaniae
adjiceretur, finis huic constitutus est Ampsaga. Continet hodie tria regna:
Darense, Fezense et Maurocitanum. Dividebatur autem olim Malva flumine in
Caesariensem quae Numidiam contingit, et Tingitanam quae Oceano
perfunditur. Regna fuere ad C. Caesarem usque Imperatorem, qui in duas
divisit provincias.

_Casariensis_.

Caesariensis provincia, quam nunc totam _Dara_ regnum obsidet, antea Bocchi
regnum adpellata fuit. Partem tamen inter Malvam et Mulucham Massaesylornm
gens tenuit. Caput provinciae Iulia Caesarea, aliquando ignobilis, cum Iol
esset; postea quia Iubae regia, illustris facta. Reliqua opida sunt
Cartenna, Saldae, Opidum novum, Rusazus, Ruscurium, Rusconia, Tipasa,
Tubusuptus et Tucca, impositum mari ac flumini Ampsagae.
DigitalOcean Referral Badge