Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 78 of 274 (28%)
Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut nunqnam
satietas voluptatibus desit. Incolarum neminem interdiu cerni: silere omnia
haud alio quam solitudinum horrore. Eundemque noctibus micare crebris
ignibus, Agipanum Satyrorumque lascivia impleri, tibiarum ac fistulae cantu
tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere.

_Libya interior_.

Vltra Atlantem Libya est interior ad Nigrum usque flumen, vastarum
solitudinum, nunc desertum _Sarra_ dicta.

_Athiopia et Troglodytica_.

Iam vero quicquid ultra Nigrum flumen est et Agyptum, versus utrumque mare
Atlanticum Rubrumque, Athiopes tenuerunt, gens omnium Africae terrae
amplissima, extra Africam a vetustissimis Geographorum posita. Ab Athiope
Vulcani filio cognominati; vel, ut alii, ab nigro vultus corporisque
colore; [Greek: aithops] quidpe significat nigrum.

Divisa fuit Athiopia in varia Athiopum genera; quorum Ptolemaeus innumera
tradit nomina. At clarissimi omnium fuere Nigritae; a Nigro flumine dicti;
et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur _Nubia_. Ea
autem Athiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Athiopia dicitur sub
Agypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum
sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa
Troglodytica.


CAP. VII.

DigitalOcean Referral Badge