The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 79 of 274 (28%)
page 79 of 274 (28%)
![]() | ![]() |
|
_De incolis universa Africa novaque ejus descriptione; ac primum de Agypto_
Qvinam mortales Agyptum antiquitus incoluerint, ante dictum set. Reliqua Africae versus Occasum mari adjacentia tenuerunt populi commemorati. Advenae autem primi fuere Phoenicum coloni aliique ex Asia atque Agypto profecti. Postea paruit Romanis; mox Gracis Imperatoribus totum hoc terrarum spatium. Deinde Vandalis, Saracenis, Arabibus. Nunc partem tenet Turca, partem Serifus, quem vocant; partem reges alii, partem denique Hispaniarum Rex. At Athiopes a suo solo neque recesserunt, neque in id alios colonos receperunt; id longinquitas effecit regionis immensaeque intercedentium desertorum vastitates. Sed enarrata Africae antiquitate, res postulat, uti novam etiam ejus descriptionem subjiciamus. Dividitur nunc universa in septem potissimum partes sive regiones, quarum nomina sunt haec: Agyptus, _Barbaria, Biledulgerid, Sarra_ desertum, Nigrita, Athiopia Interior, sive Superior, quod Abissinorum imperium, et Athiopia Exterior sive Inferior. _Agyptus_. Agypti (quam Turca obtinet) caput nunc est Cairum, vulgo _Alcair_, Chaldaeis Alchabyr, urbs magnitudine stupenda, Emporium celeberrimum, Circassiorum Agypti Sultanoram quondam regia. Prope est _Materea_ hortus balsami fructibus consitus, quod uni terrae Iudaeae quondam concessum, hodie nisi in hoc loco, nusquam colitur. |
|