The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 80 of 274 (29%)
page 80 of 274 (29%)
![]() | ![]() |
|
Vltra Nilum pyramides visuntur stupendae altitudinis, ut ante memoravimus.
Secunda claritate a Cairo est Alexandria, splendida quondam atque opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa, celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est cum arce opidum _Raschitt_, quod Europaei _Rosettam_ vocant. _Damiata_, olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est. CAP. VIII. _Barbaria_. Agypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna, Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense. _Barcana regio_. Inter Agyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, a Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate sterilis. _Regnum Tunetanum_. Tunetanum regnum veterem Africam minorem ferme totam occupat. Caput est Tunetum, sive Tunisa, vulgo _Tunisi_; insignis, vetus ac satis ampla urbs, quae ex Carthaginis ruinis crevit; emporium Venetis et Genuensibus aliisque mercatoribus celebre. Secunda est Tripolis nova, quae Tripolis Barbariae dicitur, ad differentiam Tripolis Syriae: emporium est Europais |
|