The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 81 of 274 (29%)
page 81 of 274 (29%)
![]() | ![]() |
|
mercatoribus celeberrimum. _Bona_ etiam, quae olim Hippo, D. Augustina
Episcopatu nota, nunc emporium haud postremum. Intus vero est Constantina Romanarum antiquitatum reliquiis conspicua. _Regnum Tremisenum_. Caput regni est _Tremisen_, amplissima quondam, bellis gravissimis postea tenuata. In litore est _Algier_, emporium satis nobile, at piratica infame, Christianis mancipiis refertissimum; urbs ipsa moenibus, arcibus ac tormentis bellicis adeo munita, ut inexpugnabilis credatur. _Regnum Fessanum_. Ad ipsum fretum Herculis Hispaniae objacet Fessanum regnum, cujus caput _Fez_, urbs totius Barbariae princeps, ingens, opulenta, frequens, splendida ac magnificis superbisque aedificiis miranda. _Tanger, Sebta, Arxilla_, amplae ad fretum urbes, Hispanicae sunt ditionis. _Regnum Maurocanum_. Caput est Maurocum, vulgo _Maroc_, amplissima ac celeberrima olim, inter maximas universi orbis memorata: at postea ab Arabibus divexata, nunc maligne colitur. Secunda est _Taradante_. _Darense Regnum_. Intus Maurocano, Fessano ac Tremiseno regnis confine est regnum Darense amplissimum, olim Caesariensis Mauritania dictum. Caput est _Dara_, unde regioni nomen, tenuibus, ut totum regnum, atque egenis incolis habitata. |
|